Rozmiar: 15909 bajtów

- 13 -

1251, Juni 25. Breslau.

Herzog Heinrich (III.) von Schlesien beurkundet die Rückgabe des Dorfes Wolmsdorf (Sosnova) an das Kloster Kamenz Seitens des Grafen Moycho und seiner Brüder.

In nomine domini amen. Fragilitati memorie scriptura succurit et oblivionis deliramenta repellit et memoriam excitat renovandam. Inde est, quod nos Henricus dei gracia dux Zlesie notum esse volumus universis hanc literam inspecturis, quod comes Moycho et fratres eius, comes Iawor et Dirizlaus, filii quondam Moychonis, coram nobis constituti villam Sosnovam nuncupatam, quam pater ipsorum dictus Moycho olim contulerat domui de Kamenz et ipsi postmodum abstulerant, tam racionibus quam consciencia inducti domino abbati Mauricio et conventui ipsius fratribus Cysterciensis ordinis nomine dicte domus de Kamenz reddiderunt et omni cause, quam sibi antea videbantur habere de dicta villa, renunciaverunt et dictum abbatem M. in perpetuam possessionem per nos restitui fecerunt, quod et factum est, metis omnibus quas occasione huius causae destruxerant per nostros milites et camerarios integraliter reformatis. Ne igitur propter inexpertorum dubitacionem hoc factum in posterum possit frivole revocari, presens scriptum testium subscripcione et sigilli nostri appensione duximus muniendum. Datum in Wratislavia anno domini M°. CC°. L°. primo VII°. Kalendas Iulii presentibus hiis: comite Mroschone castellano de Reschen, comite Gunthero de Biberstein, comite Iohanne de Wirbena, comite Ianussio de Mychalow, comite Cunrado Swevo, comite Vlrico subdapifero nostro, Paulo Slupowiz et aliis multis circumstantibus fide dignis.

Or. Perg. An roth- und gelbseidenen Fäden hängt das in zwei Stücke zerbrochene (ältere) Siegel des Herzogs. Schultz, S. 8. Fehlt in den Regesten. Auf der Aussenseite steht von alter Hand geschrieben: Sosnowa alio nomine Wolveramsdorff: S. No. XX. (XX.) Note 8.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów